Iosephus Tusiani

Wikidata Iosephus Tusiani
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Ianuarii 1924; Casalis Sancti Marci de Lama
Obitus: 11 Aprilis 2020; Novum Eboracum
Patria: Italia

Iosephus Tusiani, Neo-Eboracensis, fuit poeta Latinus Americanus.

Natus est Italus Fani Sancti Marci in Lamis in provincia Fodiae anno 1924 - m. die 11 Aprilis 2020. Anno 1947 factus est doctor in Universitate Fredericiana Neapoli.

Eodem anno in Civitates Foederatas migravit, ubi iam vivebat ut operarius exsul eius pater, potestque statim propter suam miram doctrinam docere in Universitate Sancti Vincentii ad Montem Novi Eboraci.

Edidit libros de historia litteraria et composuit carmina tam Anglice quam Latine. Eius carmina Anglica pretio Greenwood sunt honorata. Eleganter scribebat Anglice, sed culmen elegantiae in carminibus Latinis inveniri traditur. Inter suavissimos poetas non solum Latinos sed internationales numeratur.


From Wikipedia, the free encyclopedia ยท View on Wikipedia

Developed by Tubidy